- SERPYLLUM
- SERPYLLUMinter coronamenta Veter. receptum, ut flos vernus ac violae socius et rosis. Theocritus Eid. ιθ.Ἤδ᾿ ἴον, ἤδ᾿ ἕρπυλλον ἀπαίνοτο.Et Ep. 1.Τὰ ῥόδα τὰ δροτόεντα, καὶ ἡ κατάπυκνος ἐκεῖναἝρπυλλος κεῖται ταῖς Ἑλικωνιάσι.Quorum priori violis, posteriori rosis illud iungens Musis sacrum fuisse addit. Nomen ei παρὰ τὸ ἕρπειν, a rependo: floret enim hederae instar et aliis floribus, eos quodammodo depascens, circumvolvitur. Quam ob rem a Theophrasto collocatur inter plantas θυμώδεις, πολυχιδεῖς καὶ ταῥῥώδεις, animosas, multifidas et implicitas: φιλόζωον vero, i. e. vitae amans, Nicandro dicitur in Alexiph. quod semper floret nec folia unquam perdit. Eius duo genera faciunt, unum domesticum, alterum agreste etc. Coeterum, ut aliis demat id, quod insuave est, his Virgil. sociat serpyllum, Ecl. 2. v. 11.Allia, serpyllumque herbas contundit olentes etc.Car. Paschalius Coronar. l. 3. c. 17. Vide quoque Plin. l. 20. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.